- PLATEA
- I.PLATEALatinum nomen pelecani avis, quô vel solô, falsi arguitur id, quod non pauci Auctores de eo memoriae prodiderunt, occidere nempe eum natos suos eosque per triduum lugere, deinde se ipsum rostrô vulnerare et aspersione sui fanguinis revocare ad vitam. Unde Epiphanii Physiologus, c. 8. Ἔςτι γὰρ ἡ πελεκᾶν φιλότεκνον ὄρνεον παρὰ πάντα τὰ ὄρνεα, Prae omnibus volucribus pelecanus est prolis amans. Addit, parvulos a matre nimiis osculis saciatos emori, sed post triduum marem acedere, qui doloris impatiens κολαφίζει τὴν ἰδίαν πλευρὰν καὶ ὀπὰς αὐτῇ ἐμποιεῖ καὶ καταῤῥεῖ αἷμα, ἐπιςτάζων ἐπὶ τὰς πληγὰς τῶν τεθνηκότων νεοςςῶν καὶοὕτως ζωοποιοῦνται, Proprium latus percutit, et terebrat, emanatque sanguis, quem super mortuorum vulnera instillat et illis sic vita restituitur. Idem ferme scribunt Eustathius in Hexaemero, Augustin. in Pasalmum 101. Gregorius ad Philosophos provocans, Isidor. Origin. l. 12. c. 7. Pseudo-Hieronym. l de Cereo Paschali, Petrus Damianus, l. 2. Epist. 18. Vincentius in Doctrinali, l. 16. c. 166. Michael Glzcas, Annalium l. 1. atque alii sine numero. E'quo sonte quoque error Pictorum scaturiit, qui pelecanum nobis exhibent acutô rostrô sauciantem pectus aut latus et pullos magnô hiatu effluentem inde sanguinem excipientes. Sed, ut alia omittam, non est adunci, verum latissimi rostri, haec avis inde etiam apud Latinos nomen adepta, a Graeco πλατὺς: quare imposuit Viris sanctis, quisquis primus hanc fabellam mendaciô suô adornavit. Vide supra in voce Pelecanus. Alias Platea, via latior est fereque militaris, quae praetoria consularisque dicitur, apud Bartholum, in. l. qui sellam ff. de servitut. rust. praed. Ioh. Calvin. Lexic. Iurid. In his Placita olim conventusque omnium totius Regni Ordinum nonnumquam haberi consuevisse, diximus supra. Plateas Palatii magnâ luxuriâ stravisse Heliogabalum, legimus apud Aelium Lamprid. in Vita eius, c. 24. Stravit et saxis Lacedaemoniis ac Porphyreticis plateas in Palatio, quas Antoninianas vocavit, quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta et exsecta sunt etc, Apud Gregorium Turon. Histor. l. 2. c. 31. ubi de Baptismi Chlodovei sollemnibus, Velis depictis adumbrantur plateae Ecclesiae, curtinis albentibus adornantur, baptisterium componitur etc. Plateas Ecclesiae, porticus interiores interpretatur Car. du Fresue Glossar. Vide quoque infra, ubi de Vicis et Viis: uti de Presbyteris plateae apud Hebraeos, infra voce Presbyter.II.PLATEAinsula in mari Aegaeo, quae et Paros, et Minois dicitur. Item insul. Libyae. Gentile Plateates, et Plateites. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.